Reginaldus Mercator's Podcast

Soliloquium e Guiana - Cur oporteat Cornelium Nepotem denuo legere

Informações:

Sinopsis

Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana ultimum huius anni. Reginaldus loquor. Hodie de scriptore Romano Cornelio Nepôte uobis loquar. At priusquam argumentum aggrediar, cum Saturnalia appropinquent, cupio uobis finem anni et serenum et iucundum exoptare. In dies magis gaudere nobis licet quod Latinitas hodierna ubique mundi floret. Namque etsi numquam desiimus Latine scribere, tamen multi iam ardent nostra lingua commûni loqui. Neque equidem audeo emissiones enumerare ne quam propter multitudinem obliuiscar. Sed nos effugere non potest oratores hodiernos non solum bonitate loquellae sed uarietate quoque argumentorum praecêllere. Usus Latinitatis uiuae ubique gliscit, e peritorum circulis exit, in scholas feliciter inrêpit. Uirtutes huius rei haud difficile comparent e quibus si unum commodum mihi seligendum fuerit, illud praeter omnia potissimum designem, quod, cum linguam Latinam uiua uoce colimus, non solum uoluptate loquendi fruimur, sed etiam