Reginaldus Mercator's Podcast

Soliloquium e Guiana (De praefatione Cornelii Nepotis)

Informações:

Sinopsis

Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Abhinc paucis septimanis ego uobis de Cornelio Nepote uerba feci. Tunc explicaui cur mihi prodesset eum scriptorem legere. Nuper enim opera omnia eius oculis triui, nec retineri possum concludere multa mentione digna ubique in his abundare. Itaque hodie uelim uobis nonnulla tradere de praefatione eius libri in quo Cornelius tractat de excellentibus imperatoribus. Hoc enim opus Nepos Âttico, sibi amicissimo, dedicauit. Dum initium facit, praefatur usus Graecorum non esse iudicandos ex consuetudinibus Romanorum, sed ex suis moribus maiorum. Deinde paucis exemplis illustrat quantum uterque populus utrumque tempus inter se dîfferant. Dum haec facit, non solum de Graecia loquitur, sed mores Romanorum ingeniose depingit ut figurae Romanorum ex contrariis Graecorum prodeant uel, ut ita dicam, e forma figlinâ appareant. Ad haec illustranda uobis eius praefationis locos iam prodam quattuor. Pri