Reginaldus Mercator's Podcast

Soliloquium e Guiana - De paradoxo Miltiadis

Informações:

Sinopsis

Saluete amici amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam cuius uitam Miltiadis propius tractabimus. Sicut in pristinis emissionibus explicaui, cum nuper opera Cornelii Nepotis denuo legere constitui, sine morâ animaduerti multa mentione digna uersari apud eum scriptorem quem litterati huius aetatis interdum sententiâ meâ paululum neglexerunt. Hic iam, ni fallor, actum est quomodo personae per uitas excellentium imperatorum inter se responderent ac quo pacto scriptor in eiusdem operis praefatione documentis exemplisque Graecis usus esset ut Romanos ex contrariis figuraret. Ego quidem hodie uobis de uita Miltiadis locuturus sum. Namque Miltiades ciuis Atheniensis fuit, loco nobili generatus modestiâque insignis. Cum Athenienses colonos Chersonesum mittere uellent ac dubitarent quem eis praeficerent quoniam Thraeces ferôces illam regionem tenebant, ferunt ipsam Pythiam Miltiadem designasse. Itaque Chersonesum miss