Reginaldus Mercator's Podcast

Soliloquium e Guiana - De duobus locis Ciceroni Nepotique communibus

Informações:

Sinopsis

Saluete amici, amicae uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura de Cornelio Nepote dicam. Duos enim locos Ciceroni Nepotique communes tractabimus. Dum uitas a Nepote scriptas lego, mihi notaui plerasque illustrare quales uirtutes qualiaque uitia in democratiâ Atheniensium infuerint. Itaque mihi uenit in mentem opus a Cicerone scriptum sub titulo « De re publica » legere quippe cum auctores ambo haud solum aequales et testes discriminum Rei publicae Romanae primo saeculo fuissent sed quoque argumenta similia tractare decreuissent. Satis autem liquet Marcum Tullium Ciceronem Corneliumque Nepotem necessarios fuisse. Namque, ut nuper comperimus, Nepos in uita Attici explicauit Atticum adeo sese pro amicissimo habuisse ut rebus domesticis eius interesset. Praeterea ut ex eadem uita atque epistularum multitudine quas Cicero Attico misit, constat Atticum a pueritiâ cum maximâ Ciceronis intimitate conuersatum esse. Ad haec addere uelim quod in qua