Reginaldus Mercator's Podcast

Scholae Romanae e Guiana - lectio 10 (De origine linguae Latinae)

Informações:

Sinopsis

Saluete amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit Schola Romana e Guiana 10. Reginaldus loquor. Hodie de origine linguae Latinae loquemur. Incipiamus. Cum populi Indo-europaei (i.e. Proto-uillanouiani) Italiam ingressi Latium occupauerunt, suam quoque linguam importauerunt. Lingua Latina, siue sermo Latius, quâ pauci ex regione Latiâ loquebantur, primum cum aliis italicis dialectis uix certabat utputa cum Osca uel Umbrica quae in territoriis uastioribus adhibebantur. Praeterea cum colôni Graeci suâ linguâ in Italia meridionali utebantur tum Etrusci a septentrionibus Romam bello opprimebant. Itaque usus linguae Latinae instar finium Romanorum creuit prout ciuitates uicinae et deuictae et partes imperii factae sunt. Etsi lingua Latina gradatim in provinciis occidentalibus sub imperio Romano se propagauit, tamen incòlae partis orientalis non desierunt lingua Graeca uti. Quomodo pleraeque linguae quae ex Indo-europaeis ortae sunt, utputa Graeca, Russica uel Islandica, sic Latina