Reginaldus Mercator's Podcast

De ostracismo Themistoclis

Informações:

Sinopsis

Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie plura denuo de Cornelio Nepote dicam ut de uitā Themístoclis aliquantulum tractemus. Namque uita Themistoclis plures ob illas causas mihi uidetur admodum digna quam propius inspiciamus. Primum omnium si compositionem operis imperatoribus excellentissimis dicati contemplamur, nos effugere non potest hanc uitam, ordine secundam, quatenus opus Nepotis ad nos peruenit, primae uitae a nobis conseruatae, i.e. uitae Miltiadis respondere. Item Cícero, sicut antea diximus, eadem exempla, i.e. Miltiadis Themistoclisque, citat eodem insuper ordine ut haud parui momenti aestimemus plus apud utrumque nobis inuestigandum esse. Deinde, ut aliam causam prodam, oportet me nonnulla memorare: nam de hac prima uita Miltiadi dicata explicauimus quantum paradoxon in eius iudicio infuisset ut Athenienses cúpidi libertatis seruandae talem uirum eumdemque innocentem in uincula publica conicerent. Iterum uer