Reginaldus Mercator's Podcast

De ostracismo et demagogia

Informações:

Sinopsis

Saluete, amici, amicae, uosque omnes qui Latinitati hodiernae fauetis. Illud erit soliloquium e Guiana. Reginaldus loquor. Hodie denuo ad Cornelium Nepotem reuertemur ut uitam Aristidis propius inspiciamus. Ex omnibus uitis quas Cornelius Nepos de excellentissimis imperatoribus peregrinis composuit, ea Aristidi dedicata inter breuissimas dinumeratur. Quae breuitas hodie nobis argumento uisa est ut auctor quamuis res tenuis esset tamen existimaret aliquid dignum in ea fuisse quod inter ampliora referret. Namque mature narrat Aristidem ciuem Atheniensem fuisse necnon Themistocli aequalem quocum de principatu contenderet. Inde facile coniectare possumus uitas utriusque inter se respondere. Ast pauca primum de uiro ipso dicamus ut Nepos eum descripsit: scriptor enim bis indicauit Aristidem insigni abstinentiā fuisse. Idem hanc abstinentiam in capitulo secundo illustrat tribus uirtutibus, quae fuerunt iustitia, aequitas innocentiaque. His usus est Aristides, ut ait Nepos, et domi et militiae. Iustitiā uero signifi